monumenta.ch > Ambrosius > 20 > sectio 404 > 10 > 20 > 2 > sectio 39 > sectio 75 > 5 > bnf10439.197 r > sectio > sectio 137 > sectio 60 > sectio 282 > sectio 9 > 4 > sectio 212 > sectio 28 > sectio 1 > sectio 51 > sectio 6 > 14
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 13. <<<     >>> 15.

14.

1 Tunc ego hunc adorsus sermonem sum: Audistis, filii, librum Iob legi, qui solemni munere est decursus et tempore.
2 Scivit ex usu hunc librum etiam diabolus intimandum, quo virtus omnis suae tentationis aperitur et proditur; et ideo se hodie motu maiore concussit.
3 Sed gratias Deo nostro, qui vos ita firmavit fide atque patientia.
4 Unum Iob miraturus ascenderam, omnes Iob quos mirarer, inveni.
5 In singulis vobis Iob revixit, in singulis sancti illius patientia et virtus refulsit.
6 Quid enim praesentius dici potuit a christianis viris, quam id quod hodie in vobis Spiritus sanctus est locutus? Rogamus, Auguste, non pugnamus: non timemus, sed rogamus.
7 Hoc christianos decet, ut et tranquillitas pacis optetur, et fidei veritatisque constantia nec mortis revocetur periculo.
8 Est enim praesul Dominus, qui salvos faciet sperantes in se (Psal. XVI, 7).